1Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, in anno decimo Sedeciæ regis Juda, ipse est annus decimusoctavus Nabuchodonosor. 2Tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Jerusalem, et Jeremias propheta erat clausus in atrio carceris qui erat in domo regis Juda. 3Clauserat enim eum Sedecias rex Juda, dicens : Quare vaticinaris, dicens : Hæc dicit Dominus : Ecce ego dabo civitatem istam in manus regis Babylonis, et capiet eam : 4et Sedecias rex Juda non effugiet de manu Chaldæorum, sed tradetur in manus regis Babylonis : et loquetur os ejus cum ore illius, et oculi ejus oculos illius videbunt : 5et in Babylonem ducet Sedeciam, et ibi erit donec visitem eum, ait Dominus : si autem dimicaveritis adversum Chaldæos, nihil prosperum habebitis ? 6Et dixit Jeremias : Factum est verbum Domini ad me, dicens : 7Ecce Hanameel filius Sellum, patruelis tuus, veniet ad te, dicens : Eme tibi agrum meum qui est in Anathoth, tibi enim competit ex propinquitate ut emas. 8Et venit ad me Hanameel filius patrui mei, secundum verbum Domini, ad vestibulum carceris, et ait ad me : Posside agrum meum qui est in Anathoth, in terra Benjamin, quia tibi competit hæreditas, et tu propinquus es ut possideas. Intellexi autem quod verbum Domini esset : 9et emi agrum ab Hanameel filio patrui mei, qui est in Anathoth, et appendi ei argentum : septem stateres, et decem argenteos. 10Et scripsi in libro, et signavi, et adhibui testes, et appendi argentum in statera. 11Et accepi librum possessionis signatum, et stipulationes, et rata, et signa forinsecus : 12et dedi librum possessionis Baruch filio Neri filii Maasiæ, in oculis Hanameel patruelis mei, in oculis testium qui scripti erant in libro emptionis, et in oculis omnium Judæorum qui sedebant in atrio carceris. 13Et præcepi Baruch coram eis, dicens : 14Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israel : Sume libros istos, librum emptionis hunc signatum, et librum hunc qui apertus est, et pone illos in vase fictili, ut permanere possint diebus multis : 15hæc enim dicit Dominus exercituum, Deus Israel : Adhuc possidebuntur domus, et agri, et vineæ in terra ista. 16Et oravi ad Dominum, postquam tradidi librum possessionis Baruch filio Neri, dicens : 17Heu ! heu ! heu ! Domine Deus, 18qui facis misericordiam in millibus, 19Magnus consilio, et incomprehensibilis cogitatu : 20Qui posuisti signa et portenta 21Et eduxisti populum tuum Israel de terra Ægypti, 22et dedisti eis terram hanc, 23Et ingressi sunt, et possederunt eam, 24Ecce munitiones exstructæ sunt adversum civitatem ut capiatur, 25Et tu dicis mihi, Domine Deus : 26Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens : 27Ecce ego Dominus Deus universæ carnis : 28Propterea hæc dicit Dominus : 29Et venient Chaldæi præliantes adversum urbem hanc, 30Erant enim filii Israel et filii Juda 31Quia in furore et in indignatione mea facta est mihi civitas hæc, 32propter malitiam filiorum Israel et filiorum Juda, 33Et verterunt ad me terga, et non facies, 34Et posuerunt idola sua in domo in qua invocatum est nomen meum, 35Et ædificaverunt excelsa Baal 36Et nunc propter ista, 37Ecce ego congregabo eos de universis terris ad quas ejeci eos 38et erunt mihi in populum, 39Et dabo eis cor unum, et viam unam, 40Et feriam eis pactum sempiternum, 41Et lætabor super eis, cum bene eis fecero : 42Quia hæc dicit Dominus : 43Et possidebuntur agri in terra ista, 44Agri ementur pecunia, et scribentur in libro,