1Ostendit mihi Dominus : et ecce duo calathi pleni ficis, positi ante templum Domini, postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Jechoniam filium Joakim, regem Juda, et principes ejus, et fabrum, et inclusorem, de Jerusalem, et adduxit eos in Babylonem. 2Calathus unus ficus bonas habebat nimis, ut solent ficus esse primi temporis : et calathus unus ficus habebat malas nimis, quæ comedi non poterant eo quod essent malæ. 3Et dixit Dominus ad me : Quid tu vides, Jeremia ? Et dixi : Ficus, ficus bonas, bonas valde : et malas, malas valde, quæ comedi non possunt eo quod sint malæ. 4Et factum est verbum Domini ad me, dicens : 5Hæc dicit Dominus Deus Israel : 6Et ponam oculos meos super eos ad placandum, 7Et dabo eis cor ut sciant me, 8Et sicut ficus pessimæ quæ comedi non possunt eo quod sint malæ, 9Et dabo eos in vexationem, 10Et mittam in eis gladium, et famem, et pestem,