1Tunc cecinit Moyses et filii Israel carmen hoc Domino, et dixerunt : Cantemus Domino : gloriose enim magnificatus est, 2Fortitudo mea, et laus mea Dominus, 3Dominus quasi vir pugnator, 4currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare : 5Abyssi operuerunt eos ; 6Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine : 7Et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios tuos : 8Et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ : 9Dixit inimicus : Persequar et comprehendam, 10Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare : 11Quis similis tui in fortibus, Domine ? 12Extendisti manum tuam, et devoravit eos terra. ¶ 13Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti : 14Ascenderunt populi, et irati sunt : 15Tunc conturbati sunt principes Edom, 16Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui : 17Introduces eos, et plantabis in monte hæreditatis tuæ, 18Dominus regnabit in æternum et ultra. ¶ 19Ingressus est enim eques Pharao 20Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua : egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris, 21quibus præcinebat, dicens : 22Tulit autem Moyses Israel de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur : ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam. 23Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amaræ : unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara, id est, amaritudinem. 24Et murmuravit populus contra Moysen, dicens : Quid bibemus ? 25At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum : quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versæ sunt : ibi constituit ei præcepta, atque judicia, et ibi tentavit eum, 26dicens : Si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris, et obedieris mandatis ejus, custodierisque omnia præcepta illius, cunctum languorem, quem posui in Ægypto, non inducam super te : ego enim Dominus sanator tuus. 27Venerunt autem in Elim filii Israel, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmæ : et castrametati sunt juxta aquas.