1Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a cæde Amalec, et maneret in Siceleg duos dies. 2In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa, et pulvere conspersus caput : et ut venit ad David, cecidit super faciem suam, et adoravit. 3Dixitque ad eum David : Unde venis ? Qui ait ad eum : De castris Israel fugi. 4Et dixit ad eum David : Quod est verbum quod factum est ? indica mihi. Qui ait : Fugit populus ex prælio, et multi corruentes e populo mortui sunt : sed et Saul et Jonathas filius ejus interierunt. 5Dixitque David ad adolescentem qui nuntiabat ei : Unde scis quia mortuus est Saul, et Jonathas filius ejus ? 6Et ait adolescens qui nuntiabat ei : Casu veni in montem Gelboe, et Saul incumbebat super hastam suam : porro currus et equites appropinquabant ei, 7et conversus post tergum suum, vidensque me, vocavit. Cui cum respondissem : Adsum : 8dixit mihi : Quisnam es tu ? Et aio ad eum : Amalecites ego sum. 9Et locutus est mihi : Sta super me, et interfice me : quoniam tenent me angustiæ, et adhuc tota anima mea in me est. 10Stansque super eum, occidi illum : sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam : et tuli diadema quod erat in capite ejus, et armillam de brachio illius, et attuli ad te dominum meum huc. 11Apprehendens autem David, vestimenta sua scidit, omnesque viri qui erant cum eo, 12et planxerunt, et fleverunt, et jejunaverunt usque ad vesperam super Saul, et super Jonathan filium ejus, et super populum Domini, et super domum Israel, eo quod corruissent gladio. 13Dixitque David ad juvenem qui nuntiaverat ei : Unde es tu ? Qui respondit : Filius hominis advenæ Amalecitæ ego sum. 14Et ait ad eum David : Quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini ? 15Vocansque David unum de pueris suis, ait : Accedens irrue in eum. Qui percussit illum, et mortuus est. 16Et ait ad eum David : Sanguis tuus super caput tuum : os enim tuum locutum est adversum te, dicens : Ego interfeci christum Domini. 17Planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul, et super Jonathan filium ejus 18(et præcepit ut docerent filios Juda arcum, sicut scriptum est in libro justorum), et ait : Considera, Israel, pro his qui mortui sunt, 19Inclyti Israel super montes tuos interfecti sunt : 20Nolite annuntiare in Geth, 21Montes Gelboe, nec ros, nec pluvia veniant super vos, 22A sanguine interfectorum, ab adipe fortium, 23Saul et Jonathas amabiles, et decori in vita sua, 24Filiæ Israel, super Saul flete, 25Quomodo ceciderunt fortes in prælio ? 26Doleo super te, frater mi Jonatha, 27Quomodo ceciderunt robusti,