1Quæ cum audisset Ezechias rex, scidit vestimenta sua, et opertus est sacco, ingressusque est domum Domini. 2Et misit Eliacim præpositum domus, et Sobnam scribam, et senes de sacerdotibus, opertos saccis, ad Isaiam prophetam filium Amos. 3Qui dixerunt : Hæc dicit Ezechias : Dies tribulationis, et increpationis, et blasphemiæ dies iste : venerunt filii usque ad partum, et vires non habet parturiens. 4Si forte audiat Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus ut exprobraret Deum viventem et argueret verbis, quæ audivit Dominus Deus tuus : et fac orationem pro reliquiis quæ repertæ sunt. 5Venerunt ergo servi regis Ezechiæ ad Isaiam. 6Dixitque eis Isaias : Hæc dicetis domino vestro : Hæc dicit Dominus : Noli timere a facie sermonum quos audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me. 7Ecce ego immittam ei spiritum, et audiet nuntium, et revertetur in terram suam, et dejiciam eum gladio in terra sua. 8Reversus est ergo Rabsaces, et invenit regem Assyriorum expugnantem Lobnam : audierat enim quod recessisset de Lachis. 9Cumque audisset de Tharaca rege Æthiopiæ, dicentes : Ecce egressus est ut pugnet adversum te : et iret contra eum, misit nuntios ad Ezechiam, dicens : 10Hæc dicite Ezechiæ regi Juda : Non te seducat Deus tuus in quo habes fiduciam, neque dicas : Non tradetur Jerusalem in manus regis Assyriorum. 11Tu enim ipse audisti quæ fecerunt reges Assyriorum universis terris, quomodo vastaverunt eas : num ergo solus poteris liberari ? 12Numquid liberaverunt dii gentium singulos quos vastaverunt patres mei, Gozan videlicet, et Haran, et Reseph, et filios Eden qui erant in Thelassar ? 13ubi est rex Emath, et rex Arphad, et rex civitatis Sepharvaim, Ana, et Ava ? 14Itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum, et legisset eas, ascendit in domum Domini, et expandit eas coram Domino, 15et oravit in conspectu ejus, dicens : Domine Deus Israel, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus regum omnium terræ : tu fecisti cælum et terram. 16Inclina aurem tuam, et audi : aperi, Domine, oculos tuos, et vide : audi omnia verba Sennacherib, qui misit ut exprobraret nobis Deum viventem. 17Vere, Domine, dissipaverunt reges Assyriorum gentes, et terras omnium. 18Et miserunt deos eorum in ignem : non enim erant dii, sed opera manuum hominum, ex ligno et lapide : et perdiderunt eos. 19Nunc igitur Domine Deus noster, salvos nos fac de manu ejus, ut sciant omnia regna terræ quia tu es Dominus Deus solus. 20Misit autem Isaias filius Amos ad Ezechiam, dicens : Hæc dicit Dominus Deus Israel : Quæ deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum, audivi. 21Iste est sermo, quem locutus est Dominus de eo : Sprevit te, et subsannavit te, virgo filia Sion : 22Cui exprobrasti, et quem blasphemasti ? 23Per manum servorum tuorum exprobrasti Domino, et dixisti : 24ego succidi. 25Numquid non audisti quid ab initio fecerim ? 26Et qui sedent in eis, humiles manu, contremuerunt et confusi sunt : 27Habitaculum tuum, et egressum tuum, et introitum tuum, et viam tuam ego præscivi, 28Insanisti in me, et superbia tua ascendit in aures meas : 29Tibi autem, Ezechia, hoc erit signum : 30Et quodcumque reliquum fuerit de domo Juda, mittet radicem deorsum, 31De Jerusalem quippe egredientur reliquiæ, 32Quam ob rem hæc dicit Dominus de rege Assyriorum : 33Per viam qua venit, revertetur : 34Protegamque urbem hanc, et salvabo eam propter me, 35Factum est igitur in nocte illa, venit angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Cumque diluculo surrexisset, vidit omnia corpora mortuorum : et recedens abiit, 36et reversus est Sennacherib rex Assyriorum, et mansit in Ninive. 37Cumque adoraret in templo Nesroch deum suum, Adramelech et Sarasar filii ejus percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Armeniorum : et regnavit Asarhaddon filius ejus pro eo.