1Regnavit autem Josaphat filius ejus pro eo, et invaluit contra Israel. 2Constituitque militum numeros in cunctis urbibus Juda quæ erant vallatæ muris. Præsidiaque disposuit in terra Juda, et in civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater ejus. 3Et fuit Dominus cum Josaphat, quia ambulavit in viis David patris sui primis : et non speravit in Baalim, 4sed in Deo patris sui : et perrexit in præceptis illius, et non juxta peccata Israel. 5Confirmavitque Dominus regnum in manu ejus, et dedit omnis Juda munera Josaphat : factæque sunt ei infinitæ divitiæ, et multa gloria. 6Cumque sumpsisset cor ejus audaciam propter vias Domini, etiam excelsa et lucos de Juda abstulit. 7Tertio autem anno regni sui misit de principibus suis Benhail, et Obdiam, et Zachariam, et Nathanael, et Michæam, ut docerent in civitatibus Juda : 8et cum eis Levitas Semeiam, et Nathaniam, et Zabadiam, Asael quoque, et Semiramoth, et Jonathan, Adoniamque et Thobiam, et Thobadoniam Levitas, et cum eis Elisama, et Joran sacerdotes : 9docebantque populum in Juda, habentes librum legis Domini, et circuibant cunctas urbes Juda, atque erudiebant populum. 10Itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum quæ erant per gyrum Juda, nec audebant bellare contra Josaphat. 11Sed et Philisthæi Josaphat munera deferebant, et vectigal argenti : Arabes quoque adducebant pecora, arietum septem millia septingenta, et hircorum totidem. 12Crevit ergo Josaphat, et magnificatus est usque in sublime : atque ædificavit in Juda domos ad instar turrium, urbesque muratas. 13Et multa opera paravit in urbibus Juda : viri quoque bellatores et robusti erant in Jerusalem, 14quorum iste numerus per domos atque familias singulorum : in Juda principes exercitus, Ednas dux, et cum eo robustissimi viri trecenta millia. 15Post hunc Johanan princeps, et cum eo ducenta octoginta millia. 16Post istum quoque Amasias filius Zechri, consecratus Domino, et cum eo ducenta millia virorum fortium. 17Hunc sequebatur robustus ad prælia Eliada, et cum eo tenentium arcum et clypeum ducenta millia. 18Post istum etiam Jozabad, et cum eo centum octoginta millia expeditorum militum. 19Hi omnes erant ad manum regis, exceptis aliis quos posuerat in urbibus muratis in universo Juda.