1Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David : et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo. 2Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini. 3Et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem, tortam panis, et partem assæ carnis bubalæ, et frixam oleo similam. 4Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum ejus, et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israel : 5Asaph principem, et secundum ejus Zachariam : porro Jahiel, et Semiramoth, et Jehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom : Jehiel super organa psalterii et lyras : Asaph autem ut cymbalis personaret : 6Banaiam vero et Jaziel sacerdotes canere tuba jugiter coram arca fœderis Domini. 7In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres ejus : 8Confitemini Domino, et invocate nomen ejus : 9Cantate ei, et psallite ei, 10Laudate nomen sanctum ejus : 11Quærite Dominum, et virtutem ejus : 12Recordamini mirabilium ejus quæ fecit ; 13semen Israel servi ejus, 14Ipse Dominus Deus noster : 15Recordamini in sempiternum pacti ejus : 16quem pepigit cum Abraham, 17Et constituit illud Jacob in præceptum, 18dicens : Tibi dabo terram Chanaan, 19cum essent pauci numero, 20Et transierunt de gente in gentem, 21Non dimisit quemquam calumniari eos, 22Nolite tangere christos meos, 23Cantate Domino omnis terra ; 24narrate in gentibus gloriam ejus ; 25Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis, 26Omnes enim dii populorum idola : 27Confessio et magnificentia coram eo : 28Afferte Domino, familiæ populorum : 29Date Domino gloriam ; 30Commoveatur a facie ejus omnis terra : 31Lætentur cæli, et exultet terra, 32Tonet mare et plenitudo ejus ; 33Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino : 34Confitemini Domino, quoniam bonus : 35Et dicite : Salva nos, Deus salvator noster, 36Benedictus Dominus Deus Israel, 37Reliquit itaque ibi coram arca fœderis Domini Asaph et fratres ejus, ut ministrarent in conspectu arcæ jugiter per singulos dies, et vices suas. 38Porro Obededom, et fratres ejus sexaginta octo : et Obededom filium Idithun, et Hosa, constituit janitores ; 39Sadoc autem sacerdotem, et fratres ejus sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon, 40ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis jugiter, mane et vespere, juxta omnia quæ scripta sunt in lege Domini, quam præcepit Israeli. 41Et post eum Heman, et Idithun, et reliquos electos, unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino, quoniam in æternum misericordia ejus. 42Heman quoque et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo : filios autem Idithun fecit esse portarios. 43Reversusque est omnis populus in domum suam : et David, ut benediceret etiam domui suæ. ¶