1In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem. In finem ne disperdas David in tituli, etc. CASS. Monet ne quis Christi regno contradicat. Prima est exprobratio Judæorum, ne similia faciamus. 2[Si vere utique justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum. Si vere utique justitiam loquimini. AUG. Omnibus facile est loqui justitiam, etc., usque ad quia rex vester sum, ut titulus ait: Recte. Judæi sic de Christo judicaverunt, ut ficte de eo locuti probentur. 3Etenim in corde iniquitates operamini; in terra injustitias manus vestræ concinnant. Manus vestræ. Cor sequitur manus: quidquid vis, et non potes, Deus factum putat. Concinnant. Vel connectunt, scilicet, aliud alii adjungentes, etc., usque ad unde flagello de resticulis cecidit Dominus ementes et vendentes in templo. 4Alienati sunt peccatores a vulva; erraverunt ab utero: locuti sunt falsa. Alienati sunt peccatores a vulva. Vel, alienati sunt a vulva Ecclesiæ, etc., usque ad abortivi excutiuntur. 5Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdæ et obturantis aures suas, Furor illis. Ibid. Non laudatur ipsa res a Scriptura, undecunque datur similitudo, ut de iniquo judice, qui rogantem viduam vix audivit. Surdæ et obturantis. CASS. Non solum non faciunt, sed nec audire volunt. AUG. Terra, præsentia, quibus delectatur homo; cauda, præterita. 6quæ non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter. Venefici incantantis. Ibid. Vel secundum aliam litteram: Medicamenti medicati a sapiente. Medicamentum medicatum, etc., usque ad hic est ergo sapiens a quo medicatur medicamentum. 7Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum; molas leonum confringet Dominus. Deus conteret. CASS. Quæ eis retributio. AUG. Aspides, Judæi, dum insidiosa tentabant; leones, dum mortem inclamaverunt; horum Molæ fractæ, quando surrexit Christus. Dentes. Dolosa verba. In ore. Verbis suis capiet eos. Molas leonum confringet Dominus. Ad nihilum devenient: Inclamationes mortis. Confringet, ne ad effectum veniant; quod exponit. Ad nihilum, dicens. 8Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens; intendit arcum suum donec infirmentur. Tanquam aqua. Ibid. Torrentibus etiam comparantur, quia sonantes ad saxa superbiæ improvisi sunt et præcipites, sed cito transeunt. Tot malis comparantur. Intendit arcum. Vindicta donec intus et extra infirmentur, et auferantur, a conspectu Dei, missi in gehennam, hic in præsenti, a terra sua. 9Sicut cera quæ fluit auferentur; supercecidit ignis, et non viderunt solem. 10Priusquam intelligerent spinæ vestræ rhamnum, sicut viventes sic in ira absorbet eos. Priusquam spinæ. Ibid. Id est, peccata intelligant. Rhamnum, id est, acutam damnationem, in extremo ignis vitiorum absorbet eos, id est, devorat. Rhamnum. Genus herbæ prius mollis, sed quæ post in spinas vertitur: sic et peccata modo delectant, sed post pungunt. Sicut viventes, sic, etc. Quia non vera, sed falsa est impiorum vita: videntur vivere, nec vivunt. Sic in ira absorbet eos, quia Deus tranquillus judicat, vel quia non est ira comparatione futuræ. 11Lætabitur justus cum viderit vindictam; manus suas lavabit in sanguine peccatoris. Lætabitur justus cum viderit vindictam CASS. Correctio justorum de ultione iniquorum. 12Et dicet homo: Si utique est fructus justo, utique est Deus judicans eos in terra.] Et dicet homo. AUG. Sicut justo Dei judicio fit, etc., usque ad et quia ignis absorbet malos, ergo est Deus judicans eos in terra.