1In finem. Psalmus ipsi David. In finem. HIER. Intellectus filiis Core, ut quamvis pauper et passus, etc., usque ad Apostolo dicente: Mihi autem, etc 2[Beatus qui intelligit super egenum et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus. Beatus. Irridetur qui colit pauperem mortuum; sed beatus. AUG. Propheta intelligentem super egenum et pauperem concelebrat. HIER. Prius Propheta a se, post inducet Christum. Qui intelligit. AUG. Nota qui intelligit, ut et non petentibus detur: qui petenti dat bene facit, qui tacentem intelligit, beatus sine dubio est. 3Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in animam inimicorum ejus. Dominus conservet. ID. Bene optat Propheta intelligenti super egenum et pauperem, quod est certa promissio. Et vivificet. ID. In futura vita, vel, hic per justificationem. 4Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus; universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus. Dominus opem. CASS. Ne putes beatum requiem hic habere: dolores ei mitigat, et precatur ne hominis infirmitas duris superetur; quasi, lectus quietis sunt hæc bona temporalia: sed Deus facit hæc doloribus plena, ne in eis spes habeatur. Lectum. AUG. Universum enim stratum, id est, mundanam felicitatem provide convertit Deus in angustias. CASS. Hic trepidus ipse misericordiam petit: quia qui se peccasse sciebat, his jure tradi timebat: sed ne famuli Dei his afflicti videantur a Deo deserti, cum ipse Deus pertulit talia; unde dicit: Inimici mei dixerunt. Vel, lectus doloris. AUG. Caro, in qua peccatum, etc., usque ad quando Adam infirmatus est prævaricando. Opem AUG., HIER. In infirmitate carnis, quæ gravat animam. Stratum. AUG. Est aliquod terrenum quod infirmus, etc., usque ad pro domo æternæ habitationis. 5Ego dixi: Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi. 6Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur, et peribit nomen ejus? Inimici mei. CASS. Dominus de passione sua, quæ secundum egenum fuit. AUG. Inimici mei. Hæc de Christo specialiter dicta sunt, sed et de membris dici possunt: et hodie fit tribulatio, ut nomen Christi exstinguatur: sed per mortem suam et suorum magis Ecclesia crevit. 7Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur; cor ejus congregavit iniquitatem sibi. Egrediebatur foras et loquebatur. Et si ingrediebatur. CASS. Nota tolerandos malos. ID. Non solum aperti inimici, sed et qui simulabant se amicos. 8In idipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei; adversum me cogitabant mala mihi. Egrediebatur foras. A sinu veritatis, malus ingressus, malus egressus. In idipsum. AUG. Id est, uno consilio omnes adversum me susurrabant. Susurrabant. CASS. Non audent detegere consilium, quia in scelere socii sunt omnes: cum pauci soleant esse auctores scelerum. 9Verbum iniquum constituerunt adversum me: Numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat? Nunquid. AUG. Qui habet potestatem ponendi animam, nonne habet et resumendi eam? 10Etenim homo pacis meæ in quo speravi, qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem. Speravi. AUG. In membris, quia alii fratres in illum aliquid sperabant, quia talis videbatur ut cæteri. Sic et esurire in pauperibus se dicit. 11Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me; et retribuam eis. Tu autem, Domine. AUG. De resurrectione, quæ est gloria egeni, ad confirmandam spem fidelium. Et retribuam eis. AUG.. Quia enim dispersi sunt per mundum, ad admonitionem est, nondum ad damnationem. 12In hoc cognovi quoniam voluisti me, quoniam non gaudebit inimicus meus super me. 13Me autem propter innocentiam suscepisti; et confirmasti me in conspectu tuo in æternum. Me autem. ID. Affirmat quod oravit. 14Benedictus Dominus Deus Israël a sæculo et usque in sæculum. Fiat, fiat.] Benedictus. CASS. Laudativa conclusio, exposita passione et resurrectione. Deus Isræl. AUG. Judæi sunt capsarii nostri, qui nobis codices portant: nos Isræl. Aliter putassent pagani ficta quæ dicuntur de Christo et Ecclesia, sed vincuntur testimonio inimicorum. A sæculo, etc. CASS. Ex quo omnia cœpta sunt administrari usque in sæculum futurum, ubi omnia æterna. Fiat. HIER. Geminatio ostendit hoc ab omnibus esse faciendum. Pro fiat, in Hebræo scribitur, amen, amen, quod Aquila, vere, vere, transtulit, vel fideliter. Et finit hic primus liber Psalterii secundum Hieronymum.