1In finem. Psalmus David. In finem, Psalmus. AUG. Prophetia de Christo, etc., usque ad et quæ de Juda expressa sunt, ut illud: Et episcopatum ejus accipiat alter. CASS. Quintus eorum qui latius de passione agunt. 2[Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est. Deus laudem. CASS. Monet Judæ malitiam declinare, etc., usque ad Christus ergo secundum quod homo orans ad Patrem ait: Quia os peccatoris. ID. Decora diversitas, quia iniqui non tacent vituperium. 3Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me: et expugnaverunt me gratis. Gratis. AUG. Sicut piis per se placet æquitas, sic impiis iniquitas. 4Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi; ego autem orabam. Pro eo ut me. ID. Plus nocent, in membris detrahentes Christo, quia animas crediturorum interficiunt, quam qui carnem ejus mox resurrecturam peremerunt. 5Et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea. Et posuerunt adversum. AUG. Sex differentiæ sunt, etc., usque ad quod est bonum pro malo, quod et Deus judex facit. CASS. Tribus modis omne peccatum contrahitur, etc., usque ad quod Christus orans pro Judæis fecit. 6Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris ejus. Constitue super. AUG. Secunda pars, ubi incipit prophetare, quæ pro impietate recipiant. Supra de pluribus, etc., usque ad quorum personam Judas gessit. Constitue super eum peccatorem. Sicut de Juda, ita de eis. 7Cum judicatur, exeat condemnatus; et oratio ejus fiat in peccatum. Cum judicatur exeat condemnatus. Quia in nequitia permanentes thesaurizant sibi iram. Oratio in peccatum: quia non fit per mediatorem. 8Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter. Dies pauci. Secundum regnum, quod post non diu stetit. Episcopatum, id est Christum qui ad eos missus accepit populus gentium. 9Fiant filii ejus orphani, et uxor ejus vidua. Filii orphani: amisso, quasi patre, regno; vel patre Deo. Uxor, id est plebs. Viduæ, amisso regno. 10Nutantes transferantur filii ejus et mendicent, et ejiciantur de habitationibus suis. Transferatur, ut in captivitate factum est. Mendicent, sub regibus gentium. 11Scrutetur fœnerator omnem substantiam ejus, et diripiant alieni labores ejus. Omnem substantiam ejus, id est, vitam, singula peccati puniens; debita eorum non dimittuntur, quia in solo Christo dimittuntur. Et alieni, id est, diabolus et angeli ejus. Diripiant labore ejus, Quia non thesaurizant in cœlo. 12Non sit illi adjutor, nec sit qui misereatur pupillis ejus. Et non sit illi, etc. Id est, adjutor non est ei, cui Christus deest. Nec sit qui misereatur. Non dico ad temporalia, habenda, sed æterna. 13Fiant nati ejus in interitum; in generatione una deleatur nomen ejus. Fiant nati ejus in interitum sempiternum. Ideo quia manserunt in generatione una, id est, quia non regenerati fuerunt. Et deleatur nomen. Id est, Jerusalem terrenæ, quæ servit cum filiis suis quæ prophetas interfecit. 14In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini, et peccatum matris ejus non deleatur. 15Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum: Et dispereat de terra viventium, id est Ecclesia. Memoria eorum, quia cum essent rami naturales, facti sunt. 16pro eo quod non est recordatus facere misericordiam, Pro eo quod non est recordatus. Pœnitendo. Facere misericordiam. Supra membra Christi. 17et persecutus est hominem inopem et mendicum, et compunctum corde, mortificare. 18Et dilexit maledictionem, et veniet ei; et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Et induit maledictionem sicut vestimentum; et intravit sicut aqua in interiora ejus, et sicut oleum in ossibus ejus. Maledictionem, et veniet ei: et noluit benedictionem. AUG. Peccata modo delectant, sed dicuntur maledictio, quia tormenta parant. 19Fiat ei sicut vestimentum quo operitur, et sicut zona qua semper præcingitur. Quo operitur. Videtur dicere hic, etc., usque ad semper sit paratus, unde hic ait semper præcingitur. 20Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum, et qui loquuntur mala adversus animam meam. Apud Dominum. ID. Specialiter Christo detrahunt, qui dicunt non esse ex Patre, vel minorem Patre. Mala adversus animam. Dicentes, non potuisse surgere, cum vellet. 21Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua. Et tu, Domine. CASS. Tertia pars, ubi precatur, etc., usque ad adjuva me, secundum hominem. Propter nomen tuum. Nullis enim operum etc., usque ad quia suavis est misericordia tua. 22Libera me, quia egenus et pauper ego sum, et cor meum conturbatum est intra me. Quia egenus et pauper. ID. Egestas et paupertas Christi est infirmitas, ex qua crucifixus est. 23Sicut umbra cum declinat ablatus sum, et excussus sum sicut locustæ. Sicut umbra cum declinat ablatus sum. CASS. Sicut ex umbra declinante fit nox, sic ex mortali carne fit mors. 24Genua mea infirmata sunt a jejunio, et caro mea immutata est propter oleum. Immutata est. AUG. Immutata est ergo caro Christi, etc., usque ad quia Jesus nondum fuit glorificatus. Propter oleum, id est, spiritualem gratiam, unde Christus dicitur. 25Et ego factus sum opprobrium illis; viderunt me, et moverunt capita sua. Moverunt capita. CASS. Furiosi commotione capitis minantur. AUG. Moverunt capita, quia viderunt pendere in cruce, sed nondum quando caro immutata. 26Adjuva me, Domine Deus meus; salvum me fac secundum misericordiam tuam. Adjuva me, Domine. CASS. Rogat ut homo, præstat ut Deus. 27Et sciant quia manus tua hæc, et tu, Domine, fecisti eam. Manus tua hæc. AUG. Christus hæc manus, et est Verbum apud Deum et fecit eam, dum Verbum caro factum est. Erat enim sine tempore secundum divinitatem, et facta est in tempore secundum carnem. 28Maledicent illi, et tu benedices: qui insurgunt in me confundantur; servus autem tuus lætabitur. Maledicent illi et tu benedices. Una est maledictio malorum Deus, cum benedicit, facit quod dicit. 29Induantur qui detrahunt mihi pudore, et operiantur sicut diploide confusione sua. Sicut diploide, etc. Alii interpretantur pro diploide, duplex pallium, id est, confundantur intus et foris, id est, coram Deo, et hominibus. 30Confitebor Domino nimis in ore meo, et in medio multorum laudabo eum: Nimis in ore meo. Solet poni nimis, pro plus quam debet, sed et pro valde. In medio. AUG. Id est, in communi, vel in corde. 31quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam.] Quia astitit a dextris pauperis. Diabolus a dextris Judæ, etc., usque ad sed ut animam salvaret a persequentibus.