1Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit: 2[Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum? Nunquid sapiens respondebit? GREG. Cuncta quæ in sanctis sentiuntur, malis quasi in ventum prolata displicent, nec bonorum verba dicta rationis, sed stimulos furoris existimant. Et implebit ardore. Ibid. Qui etiam quæ se sentiunt contumeliose dicere, student ex Domini defensione palliare, unde subdit: 3Arguis verbis eum qui non est æqualis tibi, et loqueris quod tibi non expedit. Arguis verbis eum. Ibid. Et nullum putant habere timorem Domini, nisi eum quem ad stultitiam suæ professionis traxerunt, unde addit: 4Quantum in te est, evacuasti timorem, et tulisti preces coram Deo. Quantum in te est, etc., dicitur, id est abstulisti. Ac si diceret: De tua justitia præsumens, Creatoris tui gratiam despicis deprecari. Cum hæretici vera mala contra bonos non inveniunt, fingunt quæ redarguant, ut justi videantur. 5Docuit enim iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blasphemantium. Docuit enim iniquitas. GREG. Iniquitas os docet, quando ex mala vita concipitur, quod pejus dicatur. Imitaris linguam blasphemantium Ibid. Hæretici quasi venerando Deum, humilia, ut carnem et mortem negant, et Ecclesiam hæc confitentem blasphemare dicunt: et si quid adversi ei contigerit, pro hac injuria dicunt fieri, unde ait: 6Condemnabit te os tuum, et non ego: et labia tua respondebunt tibi. Condemnabit te, etc. Aliquando vero quasi rationando comprimere volunt, unde: 7Numquid primus homo tu natus es, et ante colles formatus? Nunquid primus homo. Hæc autem Dei defensio ab eis ideo assumitur, etc., usque ad pensa quod consilium ignoras. 8numquid consilium Dei audisti, et inferior te erit ejus sapientia? 9Quid nosti quod ignoremus? quid intelligis quod nesciamus? Quid nosti. Ibid. Hæc verba patenter ostendunt ex qua mentis elatione prodeat quidquid quasi ad dominicam defensionem sonat. 10Et senes et antiqui sunt in nobis, multo vetustiores quam patres tui. Et senes et antiqui. Hæretici, quia sua non possunt astruere ratione, auctoritate antiquorum nituntur defendere apud stultos: et doctores Ecclesiæ dicunt sibi magistros fuisse. 11Numquid grande est ut consoletur te Deus? sed verba tua prava hoc prohibent. Nunquid grande est? Sequitur: Quid te elevat cor tuum. Sæpe justorum mens ad altiora contemplanda suspenditur, ut exterius eorum facies obstupuisse videatur. Sed hanc contemplationis vim reprobi per hypocrisim fieri putant; quod enim in se est, in aliis putant. 12Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans attonitos habes oculos? 13Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones? Quid tumet contra Deum spiritus? Plerumque justi aliquibus necessitatibus afflicti sua opera coguntur fateri, quod beatus Job fecerat, quod putatur elatio; sed in Dei auribus superba non sunt, quæ humili corde proferuntur; et sicut gravis culpæ est sibi arrogare quod non est, sic plerumque culpa nulla est si humiliter bonum dicat quod est. Hujusmodi sermones. Ibid. De bonis tuis, non tamen Job in his contra Deum tumuit, sed quæ vere fecerat humiliter dixit; sæpe justi et injusti eadem habent verba, et unde illi placent, hi offendunt, ut Pharisæus qui se justificat in opere Luc. 18., et Ezechias qui se justificat in cogitatione IV Reg. 20.. 14Quid est homo ut immaculatus sit, et ut justus appareat natus de muliere? Quid est homo? Eo ipso quod dicitur homo, terrenus exprimitur et infirmus. Ab humo enim appellatus est. Et ut justus appareat natus, etc. Quomodo enim justus appareat, qui de illa natus est, quæ injustitiæ propinatrix exstitit? prima quippe viro injustitiam mulier propinavit in paradiso. 15Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis, et cæli non sunt mundi in conspectu ejus. Et cœli non sunt mundi. Hoc cœlorum nomine repetiit, quod sanctorum appellatione signavit, qui ante districtum Dei judicium nec ipsi esse mundi ad perfectum possunt. 16Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem? Quanto magis abominabilis. Ibid. Quilibet perversus abominabilis est propter immunditiam maculæ. Inutilis, propter justitiam perfectæ vitæ; qui bibere iniquitatem dicitur, quia quod bibitur, ad glutiendum moram non habet. Culpa ergo quia ab injusto homine sine ulla retractatione perpetratur, quasi aqua iniquitas bibitur. 17Ostendam tibi: audi me: quod vidi, narrabo tibi. Ostendam tibi. Quia cum minori auctoritate docet is qui audita, quam is qui ea quæ viderat, loquitur, ut fortiorem auctoritatem sibi Eliphaz arrogaret, dicit: Quod vidi narrabo tibi. Proprium arrogantis, etc., usque ad quas auctoritate Patrum munit. 18Sapientes confitentur, et non abscondunt patres suos: Sapientes confitentur. Ecce audacia hæreticorum, etc., usque ad corda transiisse alienum, id est diabolum. Ecce sententiæ. 19quibus solis data est terra, et non transivit alienus per eos. 20Cunctis diebus suis impius superbit, et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus. Cunctis diebus. Solent etiam electi in quibusdam diebus superbire, sed priusquam vitam finiant, ab elatione corda commutant; impius vero diebus omnibus superbit, et sic vitam terminat, ut ab elatione minime recedat. Et numerus annorum tyrannidis ejus. Proprie tyrannus, etc., usque ad cujus vita sub incertitudine tenetur? 21Sonitus terroris semper in auribus illius: et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur. Sonitus terroris semper. Ibid. Prava mens semper in laboribus est, sicut bona semper tranquilla: quia aut molitur mala quæ in ferat, aut metuit, ne sibi hæc ab aliis inferantur. 22Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem, circumspectans undique gladium. Non credit quod reverti possit de tenebris ad: quia dum feriri se undique credit insidiis, salute desperata semper ad nequitiam crescit. 23Cum se moverit ad quærendum panem, novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies. Cum se moverit, etc. Panis hic stipendium præsentis vitæ, etc., usque ad avaritia victus illa contemnit. 24Terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum, sicut regem qui præparatur ad prælium. Terrebit, etc. In omni quod iniquus agit, etc., usque ad si ei forte defuerit, quod ex fallacia opponat. 25Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est. Tetendit, etc. Ibid. Contra Deum manus tendere, etc., usque ad modo a multis agitur singulis. 26Cucurrit adversus eum erecto collo, et pingui cervice armatus est. Cucurrit, id est in malo opere obstaculum de adversitate non habuit. Et pingui cervice armatus est. Pinguis cervix est opulenta superbia affluentibus rebus quasi multis carnibus fulta. 27Operuit faciem ejus crassitudo, et de lateribus ejus arvina dependet. Operuit faciem ejus. Faciem crassitudo operit, quia desiderata terrenarum rerum abundantia oculos mentis premit. Et de lateribus ejus. Ibid. Latera divitum sunt qui eis adhærent; arvina de lateribus ejus dependet, quia quisquis potenti et iniquo adhæret, ipse quoque de ejus potentia velut ex pinguedine tumet. 28Habitavit in civitatibus desolatis, et in domibus desertis, quæ in tumulos sunt redactæ. Habitavit in civitatibus. Quia civitas a conversatione conviventium appellatur, etc., usque ad ostendunt procul dubio quia de ædificio vitæ ceciderunt. 29Non ditabitur, nec perseverabit substantia ejus, nec mittet in terra radicem suam. Non ditabitur, quia superbi cogitatio ab auctoris sui gratia non inhabitabitur. Nec perseverabit. Ibid. Ac si dicat: Hoc quod habere videtur, exterius transit, et illud quod transire non poterat, interius non habet. Nec mittet in terram, quia velut ad levem flatum, sic ad motum occultæ sententiæ vita ejus eruitur; vel, in terram non mittet, etc., quia nunquam ad æternæ vitæ desiderium cordis sui cogitationem plantat. 30Non recedet de tenebris: ramos ejus arefaciet flamma, et auferetur spiritu oris sui. Non recedet de tenebris. Quia enim lucem justitiæ non quærit, de tenebris non recedit. Ramos ejus, etc. Quia ipsi quoque, qui ei conjuncti sunt, terrenis desideriis æstuant, ut boni operis fructum non ferant, quia ad appetenda infima per nequitiam anhelant. Et auferetur spiritu, quia eo percussionis sententiam accipiet, quo oris sui spiritum timore Dei non restringit. 31Non credet, frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit. Non credet. Quia eleemosyna eum redimere, etc., usque ad quia non redimit animam quam a vitiis non compescit. 32Antequam dies ejus impleantur peribit, et manus ejus arescent. Antequam dies ejus. GREG. Quia longos animo, etc., usque ad indisciplinatis obviat mors. 33Lædetur quasi vinea in primo flore botrus ejus, et quasi oliva projiciens florem suum. Manus ejus ab omni bona operatione siccantur. Lædetur quasi, etc. Si florentem vineam, etc., usque ad in sancto studio a fructu alienos facit, unde subdit: Et quasi oliva projiciens. Oliva cum in flore est, etc., usque ad ut nequeant discernere qua intentione quid faciant. Vel in primo flore. Infirmus regere vel inferiora agere non debet, quia in terrenis actibus frigescit. Vel, cum placere videt quæ agit, ardentius eadem bona operatur, et quasi in sancto studio fervet, unde æstu perit. 34Congregatio enim hypocritæ sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt. Congregatio enim hypocritæ, etc. Congregant hypocritæ bona opera, sed eorum sterilis est ipsa congregatio, quia per hoc quod agunt, fructum recipere in æterna retributione non appetunt. Et ignis devorabit tabernacula eorum, etc. Corpora in quibus animæ eorum habitant, tabernacula dicit: quæ hic desiderium laudis, postmodum autem concremabit ignis gehennæ. Tabernacula. Cogitatio est tabernaculum, in qua mens habitat, quam æstus avaritiæ vastat. Vel, cor tabernaculum dicit, quod consumit ardor laudis. Vel, corpus est tabernaculum animæ, et qui hic ardent mente, ardebunt carne ignibus gehennæ. 35Concepit dolorem, et peperit iniquitatem, et uterus ejus præparat dolos.] Concepit dolorem. Cum perversa cogitat, iniquitatem parturit, cum explere cœperit, concepit. Mens etiam hypocritæ nunquam vacat a malo, quia quæ appetit, aliis invidet, ex quorum despectu clarior sit, unde et dolos parat ut solus æstimationem capiat. Uterus ejus præparat dolos, id est mens, in qua cogitationes generantur, majorem malitiam contra proximos concipit, quanto solus præ omnibus videri innocentior quærit: hoc dicit, quia percussum Job pro hypocrisi putavit.