1[Lauda, sterilis, quæ non paris; decanta laudem, et hinni, quæ non pariebas: quoniam multi filii desertæ magis quam ejus quæ habet virum, dicit Dominus. Lauda, sterilis. HIER. Hactenus de nativitate, passione, resurrectione, etc., usque ad tam de Judæis quam de gentilibus congregatam. Lauda, sterilis. Apostolus, juxta LXX: Lætare, sterilis, quæ non paris, erumpe et clama quæ non parturis, quia multi filii desertæ Gal. 4., etc. Nos autem fratres secundum Isaac, repromissionis filii sumus. 2Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende: ne parcas: longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida. 3Ad dexteram enim et ad lævam penetrabis, et semen tuum gentes hæreditabit, et civitates desertas inhabitabit. Ad dexteram enim: ad omnia loca mundi. Vel, nec elata prosperis, nec fracta adversis. Vel, ad bona futuræ et præsentis. 4Noli timere, quia non confunderis, neque erubesces; non enim te pudebit, quia confusionis adolescentiæ tuæ oblivisceris, et opprobrii viduitatis tuæ non recordaberis amplius. Noli timere. ID. Cum turris Babel ædificaretur, etc., usque ad qui funiculu. 5Quia dominabitur tui qui fecit te, Dominus exercituum nomen ejus, et redemptor tuus, Sanctus Israël: Deus omnis terræ vocabitur. 6Quia et mulierem derelictam et mœrentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adolescentia abjectam, dixit Deus tuus. Quia ut mulierem. ID. Qui sequuntur tropologiam et in locis difficillimis, etc., usque ad stolam osculumque porrigit. 7Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te. 8In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te; et in misericordia sempiterna misertus sum tui, dixit redemptor tuus, Dominus. 9Sicut in diebus Noë istud mihi est, cui juravi ne inducerem aquas Noë ultra super terram; sic juravi ut non irascar tibi, et non increpem te. Sicut in diebus Nœ, etc. Ut credat sanctorum congregatio misericordiam Domini sempiternam, et ad punctum esse desertos, ut amici Dei fœdere æterno fiant: majorum ponit exempla. 10Montes enim commovebuntur, et colles contremiscent; misericordia autem mea non recedet a te, et fœdus pacis meæ non movebitur, dixit miserator tuus Dominus. 11Paupercula, tempestate convulsa absque ulla consolatione, ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris: 12et ponam jaspidem propugnacula tua, et portas tuas in lapides sculptos, et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles; 13universos filios tuos doctos a Domino, et multitudinem pacis filiis tuis. 14Et in justitia fundaberis: recede procul a calumnia, quia non timebis, et a pavore, quia non appropinquabit tibi. Recede procul. HIER. Consolatus est Ecclesiam de gentibus, promittens eis spirituales gratias: nunc docet quid agat, ne adversarios timeat. 15Ecce accola veniet qui non erat mecum, advena quondam tuus adjungetur tibi. Ecce accola. Hoc ad se invertunt Judæi, tanquam sint futuri proselyti ex gentibus tempore Christi sui. 16Ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas, et proferentem vas in opus suum; et ego creavi interfectorem ad disperdendum. Ecce ego. Non quod sim causa perditionis eorum, sed adversarius pugnans, victis perditionis, victoribus causa est præmii. 17Omne vas quod fictum est contra te, non dirigetur, et omnem linguam resistentem tibi in judicio, judicabis. Hæc est hæreditas servorum Domini, et justitia eorum apud me, dicit Dominus.] Hæc est hæreditas. Ne justus tribuatus deficiat, addit præmia.