1Psalmus Cantici, In die Sabbati.
2Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo Altissime.
3Ad annunciandum mane misericordiam tuam: et veritatem tuam per noctem.
4In decachordo, psalterio: cum cantico, in cithara.
5Quia delectasti me Domine in factura tua: et in operibus manuum tuarum exultabo.
6Quam magnificata sunt opera tua Domine! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ:
7Vir insipiens non cognoscet: et stultus non intelliget hæc.
8Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum: et apparuerint omnes, qui operantur iniquitatem: Ut intereant in sæculum sæculi:
9tu autem Altissimus in æternum Domine.
10Quoniam ecce inimici tui Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt: et dispergentur omnes, qui operantur iniquitatem.
11Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum: et senectus mea in misericordia uberi.
12Et despexit oculus meus inimicos meos: et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.
13Iustus ut palma florebit: sicut cedrus Libani multiplicabitur.
14Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt.
15Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi: et bene patientes erunt,
16ut annuncient: Quoniam rectus Dominus Deus noster: et non est iniquitas in eo.