1Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum: in medio autem deos diiudicat.
2Usquequo iudicatis iniquitatem: et facies peccatorum sumitis?
3Iudicate egeno, et pupillo: humilem, et pauperem iustificate.
4Eripite pauperem: et egenum de manu peccatoris liberate.
5Nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terræ.
6Ego dixi: dii estis, et filii excelsi omnes.
7Vos autem sicut homines moriemini: et sicut unus de principibus cadetis.
8Surge Deus, iudica terram: quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus.