1Intellectus Asaph. Ut quid Deus repulisti in finem: iratus est furor tuus super oves pascuæ tuæ?
2Memor esto congregationis tuæ, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam hereditatis tuæ: mons Sion, in quo habitasti in eo.
3Leva manus tuas in superbias eorum in finem: quanta malignatus est inimicus in sancto!
4Et gloriati sunt qui oderunt te: in medio solemnitatis tuæ. Posuerunt signa sua, signa:
5et non cognoverunt sicut in exitu super summum. Quasi in silva lignorum securibus
6exciderunt ianuas eius in idipsum: in securi, et ascia deiecerunt eam.
7Incenderunt igni Sanctuarium tuum: in terra polluerunt tabernaculum nominis tui.
8Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul: quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra.
9Signa nostra non vidimus, iam non est propheta: et nos non cognoscet amplius.
10Usquequo Deus improperabit inimicus: irritat adversarius nomen tuum in finem?
11Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam, de medio sinu tuo in finem?
12Deus autem rex noster ante sæcula: operatus est salutem in medio terræ.
13Tu confirmasti in virtute tua mare: contribulasti capita draconum in aquis.
14Tu confregisti capita draconis: dedisti eum escam populis Æthiopum.
15Tu dirupisti fontes, et torrentes: tu siccasti fluvios Ethan.
16Tuus est dies, et tua est nox: tu fabricatus es auroram et solem.
17Tu fecisti omnes terminos terræ: æstatem et ver tu plasmasti ea.
18Memor esto huius, inimicus improperavit Domino: et populus insipiens incitavit nomen tuum.
19Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.
20Respice in testamentum tuum: quia repleti sunt, qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum.
21Ne avertatur humilis factus confusus: pauper et inops laudabunt nomen tuum.
22Exurge Deus, iudica causam tuam: memor esto improperiorum tuorum, eorum quæ ab insipiente sunt tota die.
23Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum: superbia eorum, qui te oderunt, ascendit semper.