1In finem, Psalmus ipsi David.
2Beatus qui intelligit super egenum, et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus.
3Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra: et non tradat eum in animam inimicorum eius.
4Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius: universum stratum eius versasti in infirmitate eius.
5Ego dixi: Domine miserere mei: sana animam meam, quia peccavi tibi.
6Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur, et peribit nomen eius?
7Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur, cor eius congregavit iniquitatem sibi. Egrediebatur foras, et loquebatur
8in idipsum. Adversum me susurrabant omnes inimici mei: adversum me cogitabant mala mihi.
9Verbum iniquum constituerunt adversum me: Numquid qui dormit non adiiciet ut resurgat?
10Etenim homo pacis meæ, in quo speravi: qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem.
11Tu autem Domine miserere mei, et resuscita me: et retribuam eis.
12In hoc cognovi quoniam voluisti me: quoniam non gaudebit inimicus meus super me.
13Me autem propter innocentiam suscepisti: et confirmasti me in conspectu tuo in æternum.
14Benedictus Dominus Deus Israel a sæculo, et usque in sæculum: fiat, fiat.