1Psalmus David, in rememorationem de Sabbato.
2Domine ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me.
3Quoniam sagittæ tuæ infixæ sunt mihi: et confirmasti super me manum tuam.
4Non est sanitas in carne mea a facie iræ tuæ: non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum.
5Quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum: et sicut onus grave gravatæ sunt super me.
6Putruerunt et corruptæ sunt cicatrices meæ, a facie insipientiæ meæ.
7Miser factus sum, et curvatus sum usque in finem: tota die contristatus ingrediebar.
8Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus: et non est sanitas in carne mea.
9Afflictus sum, et humiliatus sum nimis: rugiebam a gemitu cordis mei.
10Domine, ante te omne desiderium meum: et gemitus meus a te non est absconditus.
11Cor meum conturbatum est: dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum: et ipsum non est mecum.
12Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt. Et qui iuxta me erant, de longe steterunt: et vim faciebant qui quærebant animam meam.
13Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates: et dolos tota die meditabantur.
14Ego autem tamquam surdus non audiebam: et sicut mutus non aperiens os suum.
15Et factus sum sicut homo non audiens: et non habens in ore suo redargutiones.
16Quoniam in te Domine speravi: tu exaudies me Domine Deus meus.
17Quia dixi: Nequando supergaudeant mihi inimici mei: et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt.
18Quoniam ego in flagella paratus sum: et dolor meus in conspectu meo semper.
19Quoniam iniquitatem meam annuntiabo: et cogitabo pro peccato meo.
20Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me: et multiplicati sunt qui oderunt me inique.
21Qui retribuunt mala pro bonis, detrahebant mihi: quoniam sequebar bonitatem.
22Ne derelinquas me Domine Deus meus: ne discesseris a me.
23Intende in adiutorium meum, Domine Deus salutis meæ.