1In finem, servo Domini ipsi David.
2Dixit iniustus ut delinquat in semetipso: non est timor Dei ante oculos eius.
3Quoniam dolose egit in conspectu eius: ut inveniatur iniquitas eius ad odium.
4Verba oris eius iniquitas, et dolus: noluit intelligere ut bene ageret.
5Iniquitatem meditatus est in cubili suo: astitit omni viæ non bonæ, malitiam autem non odivit.
6Domine in cælo misericordia tua: et veritas tua usque ad nubes.
7Iustitia tua sicut montes Dei: iudicia tua abyssus multa. Homines, et iumenta salvabis Domine:
8quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus. Filii autem hominum, in tegmine alarum tuarum sperabunt.
9Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ: et torrente voluptatis tuæ potabis eos.
10Quoniam apud te est fons vitæ: et in lumine tuo videbimus lumen.
11Prætende misericordiam tuam scientibus te, et iustitiam tuam his, qui recto sunt corde.
12Non veniat mihi pes superbiæ: et manus peccatoris non moveat me.
13Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem: expulsi sunt, nec potuerunt stare.