1Alleluia, Aggæi, et Zachariæ.
2Lauda anima mea Dominum, laudabo Dominum in vita mea: psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus:
3in filiis hominum, in quibus non est salus.
4Exibit spiritus eius, et revertetur in terram suam: in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.
5Beatus, cuius Deus Iacob adiutor eius, spes eius in Domino Deo ipsius:
6qui fecit cælum et terram, mare, et omnia, quæ in eis sunt.
7Qui custodit veritatem in sæculum, facit iudicium iniuriam patientibus: dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos:
8Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos, Dominus diligit iustos.
9Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet: et vias peccatorum disperdet.
10Regnabit Dominus in sæcula, Deus tuus Sion, in generationem et generationem.