1Alleluia. Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in sæculum misericordia eius.
2Dicat nunc Israel quoniam bonus: quoniam in sæculum misericordia eius.
3Dicat nunc domus Aaron: quoniam in sæculum misericordia eius.
4Dicant nunc qui timent Dominum: quoniam in sæculum misericordia eius.
5De tribulatione invocavi Dominum: et exaudivit me in latitudine Dominus.
6Dominus mihi adiutor: non timebo quid faciat mihi homo.
7Dominus mihi adiutor: et ego despiciam inimicos meos.
8Bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine:
9Bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus.
10Omnes gentes circuierunt me: et in nomine Domini quia ultus sum in eos.
11Circumdantes circumdederunt me: et in nomine Domini quia ultus sum in eos.
12Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis: et in nomine Domini quia ultus sum in eos.
13Impulsus eversus sum ut caderem: et Dominus suscepit me.
14Fortitudo mea, et laus mea Dominus: et factus est mihi in salutem.
15Vox exultationis, et salutis in tabernaculis iustorum.
16Dextera Domini fecit virtutem: dextera Domini exaltavit me, dextera Domini fecit virtutem.
17Non moriar, sed vivam: et narrabo opera Domini.
18Castigans castigavit me Dominus: et morti non tradidit me.
19Aperite mihi portas iustitiæ, ingressus in eas confitebor Domino:
20hæc porta Domini, iusti intrabunt in eam.
21Confitebor tibi quoniam exaudisti me: et factus es mihi in salutem.
22Lapidem, quem reprobaverunt ædificantes: hic factus est in caput anguli.
23A Domino factum est istud: et est mirabile in oculis nostris.
24Hæc est dies, quam fecit Dominus: exultemus, et lætemur in ea.
25O Domine salvum me fac: O Domine bene prosperare:
26benedictus qui venit in nomine Domini. Benediximus vobis de domo Domini:
27Deus Dominus, et illuxit nobis. Constituite diem solemnem in condensis, usque ad cornu altaris.
28Deus meus es tu, et confitebor tibi: Deus meus es tu, et exaltabo te. Confitebor tibi quoniam exaudisti me: et factus es mihi in salutem.
29Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in sæculum misericordia eius.