1Alleluia. Credidi, propter quod locutus sum: ego autem humiliatus sum nimis.
2Ego dixi in excessu meo: Omnis homo mendax.
3Quid retribuam Domino, pro omnibus, quæ retribuit mihi?
4Calicem salutaris accipiam: et nomen Domini invocabo.
5Vota mea Domino reddam coram omni populo eius:
6pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius:
7O Domine quia ego servus tuus: ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ. Dirupisti vincula mea:
8tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo.
9Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius:
10in atriis domus Domini, in medio tui Ierusalem.