1In finem, Psalmus David.
2Deus laudem meam ne tacueris: quia os peccatoris, et os dolosi super me apertum est.
3Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me: et expugnaverunt me gratis.
4Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi: ego autem orabam.
5Et posuerunt adversum me mala pro bonis: et odium pro dilectione mea.
6Constitue super eum peccatorem: et diabolus stet a dextris eius.
7Cum iudicatur, exeat condemnatus: et oratio eius fiat in peccatum.
8Fiant dies eius pauci: et episcopatum eius accipiat alter.
9Fiant filii eius orphani: et uxor eius vidua.
10Nutantes transferantur filii eius, et mendicent: et eiiciantur de habitationibus suis.
11Scrutetur fœnerator omnem substantiam eius: et diripiant alieni labores eius.
12Non sit illi adiutor: nec sit qui misereatur pupillis eius.
13Fiant nati eius in interitum: in generatione una deleatur nomen eius.
14In memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini: et peccatum matris eius non deleatur.
15Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum:
16pro eo quod non est recordatus facere misericordiam.
17Et persecutus est hominem inopem, et mendicum, et compunctum corde mortificare.
18Et dilexit maledictionem, et veniet ei: et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Et induit maledictionem sicut vestimentum, et intravit sicut aqua in interiora eius, et sicut oleum in ossibus eius.
19Fiat ei sicut vestimentum, quo operitur: et sicut zona, qua semper præcingitur.
20Hoc opus eorum, qui detrahunt mihi apud Dominum: et qui loquuntur mala adversus animam meam.
21Et tu Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum: quia suavis est misericordia tua.
22Libera me quia egenus, et pauper ego sum: et cor meum conturbatum est intra me.
23Sicut umbra cum declinat, ablatus sum: et excussus sum sicut locustæ.
24Genua mea infirmata sunt a ieiunio: et caro mea immutata est propter oleum.
25Et ego factus sum opprobrium illis: viderunt me, et moverunt capita sua.
26Adiuva me Domine Deus meus: salvum me fac secundum misericordiam tuam.
27Et sciant quia manus tua hæc: et tu Domine fecisti eam.
28Maledicent illi, et tu benedices: qui insurgunt in me, confundantur: servus autem tuus lætabitur.
29Induantur qui detrahunt mihi, pudore: et operiantur sicut diploide confusione sua.
30Confitebor Domino nimis in ore meo: et in medio multorum laudabo eum.
31Quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam.