1Ipsi David. Benedic anima mea Domino et omnia, quæ intra me sunt, nomini sancto eius.
2Benedic anima mea Domino: et noli oblivisci omnes retributiones eius:
3Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis: qui sanat omnes infirmitates tuas.
4Qui redimit de interitu vitam tuam: qui coronat te in misericordia et miserationibus.
5Qui replet in bonis desiderium tuum: renovabitur ut aquilæ iuventus tua:
6Faciens misericordias Dominus: et iudicium omnibus iniuriam patientibus.
7Notas fecit vias suas Moysi, filiis Israel voluntates suas.
8Miserator, et misericors Dominus: longanimis, et multum misericors.
9Non in perpetuum irascetur: neque in æternum comminabitur.
10Non secundum peccata nostra fecit nobis: neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
11Quoniam secundum altitudinem cæli a terra: corroboravit misericordiam suam super timentes se.
12Quantum distat Ortus ab Occidente: longe fecit a nobis iniquitates nostras.
13Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se:
14quoniam ipse cognovit figmentum nostrum. Recordatus est quoniam pulvis sumus:
15homo, sicut fœnum dies eius, tamquam flos agri sic efflorebit.
16Quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet: et non cognoscet amplius locum suum.
17Misericordia autem Domini ab æterno, et usque in æternum super timentes eum. Et iustitia illius in filios filiorum,
18his qui servant testamentum eius: Et memores sunt mandatorum ipsius, ad faciendum ea.
19Dominus in cælo paravit sedem suam: et regnum ipsius omnibus dominabitur.
20Benedicite Domino omnes angeli eius: potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum eius.
21Benedicite Domino omnes virtutes eius: ministri eius, qui facitis voluntatem eius.
22Benedicite Domino omnia opera eius: in omni loco dominationis eius, benedic anima mea Domino.