1Oratio pauperis, cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam.
2Domine exaudi orationem meam: et clamor meus ad te veniat.
3Non avertas faciem tuam a me: in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam. In quacumque die invocavero te, velociter exaudi me.
4Quia defecerunt sicut fumus dies mei: et ossa mea sicut cremium aruerunt.
5Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum: quia oblitus sum comedere panem meum.
6A voce gemitus mei adhæsit os meum carni meæ.
7Similis factus sum pellicano solitudinis: factus sum sicut nycticorax in domicilio.
8Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto.
9Tota die exprobrabant mihi inimici mei: et qui laudabant me adversum me iurabant.
10Quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam.
11A facie iræ et indignationis tuæ: quia elevans allisisti me.
12Dies mei sicut umbra declinaverunt: et ego sicut fœnum arui.
13Tu autem Domine in æternum permanes: et memoriale tuum in generationem et generationem.
14Tu exurgens misereberis Sion: quia tempus miserendi eius, quia venit tempus.
15Quoniam placuerunt servis tuis lapides eius: et terræ eius miserebuntur.
16Et timebunt Gentes nomen tuum Domine, et omnes reges terræ gloriam tuam.
17Quia ædificavit Dominus Sion: et videbitur in gloria sua.
18Respexit in orationem humilium: et non sprevit precem eorum.
19Scribantur hæc in generatione altera: et populus, qui creabitur, laudabit Dominum:
20Quia prospexit de excelso sancto suo: Dominus de cælo in terram aspexit:
21Ut audiret gemitus compeditorum: ut solveret filios interemptorum:
22Ut annuncient in Sion nomen Domini: et laudem eius in Ierusalem.
23In conveniendo populos in unum, et reges ut serviant Domino.
24Respondit ei in via virtutis suæ: Paucitatem dierum meorum nuncia mihi.
25Ne revoces me in dimidio dierum meorum: in generationem et generationem anni tui.
26Initio tu Domine terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt cæli.
27Ipsi peribunt, tu autem permanes: et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur:
28tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
29Filii servorum tuorum habitabunt: et semen eorum in sæculum dirigetur.