1Filius sapiens, doctrina patris: qui autem illusor est, non audit cum arguitur.
2De fructu oris sui homo satiabitur bonis: anima autem prævaricatorum iniqua.
3Qui custodit os suum, custodit animam suam: qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala.
4Vult et non vult piger: anima autem operantium impinguabitur.
5Verbum mendax iustus detestabitur: impius autem confundit, et confundetur.
6Iustitia custodit innocentis viam: impietas autem peccatorem supplantat.
7Est quasi dives cum nihil habeat: et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.
8Redemptio animæ viri, divitiæ suæ: qui autem pauper est, increpationem non sustinet.
9Lux iustorum lætificat: lucerna autem impiorum extinguetur.
10Inter superbos semper iurgia sunt: qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia.
11Substantia festinata minuetur: quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.
12Spes, quæ differtur, affligit animam: lignum vitæ desiderium veniens.
13Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat: qui autem timet præceptum, in pace versabitur. Animæ dolosæ errant in peccatis: iusti autem misericordes sunt, et miserantur.
14Lex sapientis fons vitæ, ut declinet a ruina mortis.
15Doctrina bona dabit gratiam: in itinere contemptorum vorago.
16Astutus omnia agit cum consilio: qui autem fatuus est, aperit stultitiam.
17Nuncius impii cadet in malum: legatus autem fidelis, sanitas.
18Egestas, et ignominia ei, qui deserit disciplinam: qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur.
19Desiderium si compleatur, delectat animam: detestantur stulti eos, qui fugiunt mala.
20Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit: amicus stultorum similis efficietur.
21Peccatores persequitur malum: et iustis retribuentur bona.
22Bonus reliquit heredes filios, et nepotes: et custoditur iusto substantia peccatoris.
23Multi cibi in novalibus patrum: et aliis congregantur absque iudicio.
24Qui parcit virgæ, odit filium suum: qui autem diligit illum, instanter erudit.
25Iustus comedit, et replet animam suam: venter autem impiorum insaturabilis.