1Filius sapiens lætificat patrem: filius vero stultus mœstitia est matris suæ.
2Nil proderunt thesauri impietatis: iustitia vero liberabit a morte.
3Non affliget Dominus fame animam iusti, et insidias impiorum subvertet.
4Egestatem operata est manus remissa: manus autem fortium divitias parat. Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos: idem autem ipse sequitur aves volantes.
5Qui congregat in messe, filius sapiens est: qui autem stertit æstate, filius confusionis.
6Benedictio Domini super caput iusti: os autem impiorum operit iniquitas.
7Memoria iusti cum laudibus: et nomen impiorum putrescet.
8Sapiens corde præcepta suscipit: stultus cæditur labiis.
9Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter: qui autem depravat vias suas, manifestus erit.
10Qui annuit oculo, dabit dolorem: et stultus labiis verberabitur.
11Vena vitæ, os iusti: et os impiorum operit iniquitatem.
12Odium suscitat rixas: et universa delicta operit charitas.
13In labiis sapientis invenitur sapientia: et virga in dorso eius qui indiget corde.
14Sapientes abscondunt scientiam: os autem stulti confusioni proximum est.
15Substantia divitis, urbs fortitudinis eius: pavor pauperum, egestas eorum.
16Opus iusti ad vitam: fructus autem impii ad peccatum.
17Via vitæ, custodienti disciplinam: qui autem increpationes relinquit, errat.
18Abscondunt odium labia mendacia: qui profert contumeliam, insipiens est.
19In multiloquio non deerit peccatum: qui autem moderatur labia sua prudentissimus est.
20Argentum electum, lingua iusti: cor autem impiorum pro nihilo.
21Labia iusti erudiunt plurimos: qui autem indocti sunt, in cordis egestate morientur.
22Benedictio Domini divites facit, nec sociabitur eis afflictio.
23Quasi per risum stultus operatur scelus: sapientia autem est viro prudentia.
24Quod timet impius, veniet super eum: desiderium suum iustus dabitur.
25Quasi tempestas transiens non erit impius: iustus autem quasi fundamentum sempiternum.
26Sicut acetum dentibus, et fumus oculis, sic piger his, qui miserunt eum.
27Timor Domini apponet dies: et anni impiorum breviabuntur.
28Expectatio iustorum lætitia: spes autem impiorum peribit.
29Fortitudo simplicis via Domini: et pavor his, qui operantur malum.
30Iustus in æternum non commovebitur: impii autem non habitabunt super terram.
31Os iusti parturiet sapientiam: lingua pravorum peribit.
32Labia iusti considerant placita: et os impiorum perversa.