1Tunc cecinit Moyses et filii Israel carmen hoc Domino, et dixerunt : Cantemus Domino : gloriose enim magnificatus est,
2Fortitudo mea, et laus mea Dominus,
3Dominus quasi vir pugnator,
4currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare :
5Abyssi operuerunt eos ;
6Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine :
7Et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios tuos :
8Et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ :
9Dixit inimicus : Persequar et comprehendam,
10Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare :
11Quis similis tui in fortibus, Domine ?
12Extendisti manum tuam, et devoravit eos terra. ¶
13Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti :
14Ascenderunt populi, et irati sunt :
15Tunc conturbati sunt principes Edom,
16Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui :
17Introduces eos, et plantabis in monte hæreditatis tuæ,
18Dominus regnabit in æternum et ultra. ¶
19Ingressus est enim eques Pharao
20Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua : egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris,
21quibus præcinebat, dicens :
22Tulit autem Moyses Israel de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur : ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam.
23Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amaræ : unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara, id est, amaritudinem.
24Et murmuravit populus contra Moysen, dicens : Quid bibemus ?
25At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum : quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versæ sunt : ibi constituit ei præcepta, atque judicia, et ibi tentavit eum,
26dicens : Si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris, et obedieris mandatis ejus, custodierisque omnia præcepta illius, cunctum languorem, quem posui in Ægypto, non inducam super te : ego enim Dominus sanator tuus.
27Venerunt autem in Elim filii Israel, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmæ : et castrametati sunt juxta aquas.