1Psalmus ipsi David. Noli æmulari in malignantibus: neque zelaveris facientes iniquitatem.
2Quoniam tamquam fœnum velociter arescent: et quemadmodum olera herbarum cito decident.
3Spera in Domino, et fac bonitatem: et inhabita terram, et pasceris in divitiis eius.
4Delectare in Domino: et dabit tibi petitiones cordis tui.
5Revela Domino viam tuam, et spera in eo: et ipse faciet.
6Et educet quasi lumen iustitiam tuam: et iudicium tuum tamquam meridiem:
7subditus esto Domino, et ora eum. Noli æmulari in eo, qui prosperatur in via sua: in homine faciente iniustitias.
8Desine ab ira, et derelinque furorem: noli æmulari ut maligneris.
9Quoniam qui malignantur, exterminabuntur: sustinentes autem Dominum, ipsi hereditabunt terram.
10Et adhuc pusillum, et non erit peccator: et quæres locum eius, et non invenies.
11Mansueti autem hereditabunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis.
12Observabit peccator iustum: et stridebit super eum dentibus suis.
13Dominus autem irridebit eum: quoniam prospicit quod veniet dies eius.
14Gladium evaginaverunt peccatores: intenderunt arcum suum. Ut deiiciant pauperem et inopem: ut trucident rectos corde.
15Gladius eorum intret in corda ipsorum: et arcus eorum confringatur.
16Melius est modicum iusto, super divitias peccatorum multas.
17Quoniam brachia peccatorum conterentur: confirmat autem iustos Dominus.
18Novit Dominus dies immaculatorum: et hereditas eorum in æternum erit.
19Non confundentur in tempore malo, et in diebus famis saturabuntur:
20quia peccatores peribunt. Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati: deficientes, quemadmodum fumus deficient.
21Mutuabitur peccator, et non solvet: iustus autem miseretur et tribuet.
22Quia benedicentes ei hereditabunt terram: maledicentes autem ei disperibunt.
23Apud Dominum gressus hominis dirigentur: et viam eius volet.
24Cum ceciderit, non collidetur: quia Dominus supponit manum suam.
25Iunior fui, etenim senui: et non vidi iustum derelictum, nec semen eius quærens panem.
26Tota die miseretur et commodat: et semen illius in benedictione erit.
27Declina a malo, et fac bonum: et inhabita in sæculum sæculi.
28Quia Dominus amat iudicium, et non derelinquet sanctos suos: in æternum conservabuntur. Iniusti punientur: et semen impiorum peribit.
29Iusti autem hereditabunt terram: et inhabitabunt in sæculum sæculi super eam.
30Os iusti meditabitur sapientiam, et lingua eius loquetur iudicium.
31Lex Dei eius in corde ipsius: et non supplantabuntur gressus eius.
32Considerat peccator iustum: et quærit mortificare eum.
33Dominus autem non derelinquet eum in manibus eius: nec damnabit eum cum iudicabitur illi.
34Expecta Dominum, et custodi viam eius: et exaltabit te ut hereditate capias terram: cum perierint peccatores videbis.
35Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani.
36Et transivi, et ecce non erat: et quæsivi eum, et non est inventus locus eius.
37Custodi innocentiam, et vide æquitatem: quoniam sunt reliquiæ homini pacifico.
38Iniusti autem disperibunt simul: reliquiæ impiorum interibunt.
39Salus autem iustorum a Domino: et protector eorum in tempore tribulationis.
40Et adiuvabit eos Dominus, et liberabit eos: et eruet eos a peccatoribus, et salvabit eos: quia speraverunt in eo.