1Alleluia. Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in sæculum misericordia eius.
2Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici: et de regionibus congregavit eos:
3A solis ortu, et occasu: ab Aquilone, et mari.
4Erraverunt in solitudine in inaquoso: viam civitatis habitaculi non invenerunt,
5Esurientes, et sitientes: anima eorum in ipsis defecit.
6Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur: et de necessitatibus eorum eripuit eos.
7Et deduxit eos in viam rectam: ut irent in civitatem habitationis.
8Confiteantur Domino misericordiæ eius: et mirabilia eius filiis hominum.
9Quia satiavit animam inanem: et animam esurientem satiavit bonis.
10Sedentes in tenebris, et umbra mortis: vinctos in mendicitate, et ferro.
11Quia exacerbaverunt eloquia Dei: et consilium Altissimi irritaverunt.
12Et humiliatum est in laboribus cor eorum: infirmati sunt, nec fuit qui adiuvaret.
13Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur: et de necessitatibus eorum liberavit eos.
14Et eduxit eos de tenebris, et umbra mortis: et vincula eorum dirupit.
15Confiteantur Domino misericordiæ eius: et mirabilia eius filiis hominum.
16Quia contrivit portas æreas: et vectes ferreos confregit.
17Suscepit eos de via iniquitatis eorum: propter iniustitias enim suas humiliati sunt.
18Omnem escam abominata est anima eorum: et appropinquaverunt usque ad portas mortis.
19Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur: et de necessitatibus eorum liberavit eos.
20Misit verbum suum, et sanavit eos: et eripuit eos de interitionibus eorum.
21Confiteantur Domino misericordiæ eius: et mirabilia eius filiis hominum.
22Et sacrificent sacrificium laudis: et annuncient opera eius in exultatione.
23Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis.
24Ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia eius in profundo.
25Dixit, et stetit spiritus procellæ: et exaltati sunt fluctus eius.
26Ascendunt usque ad cælos, et descendunt usque ad abyssos: anima eorum in malis tabescebat.
27Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius: et omnis sapientia eorum devorata est.
28Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eduxit eos.
29Et statuit procellam eius in auram: et siluerunt fluctus eius.
30Et lætati sunt quia siluerunt: et deduxit eos in portum voluntatis eorum.
31Confiteantur Domino misericordiæ eius: et mirabilia eius filiis hominum.
32Et exaltent eum in Ecclesia plebis: et in cathedra seniorum laudent eum.
33Posuit flumina in desertum: et exitus aquarum in sitim.
34Terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea.
35Posuit desertum in stagna aquarum: et terram sine aqua in exitus aquarum.
36Et collocavit illic esurientes: et constituerunt civitatem habitationis.
37Et seminaverunt agros, et plantaverunt vineas: et fecerunt fructum nativitatis.
38Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis: et iumenta eorum non minoravit.
39Et pauci facti sunt: et vexati sunt a tribulatione malorum, et dolore.
40Effusa est contemptio super principes: et errare fecit eos in invio, et non in via.
41Et adiuvit pauperem de inopia: et posuit sicut oves familias.
42Videbunt recti, et lætabuntur: et omnis iniquitas oppilabit os suum.
43Quis sapiens et custodiet hæc? et intelliget misericordias Domini?